- FRIDERICUS IV
- I.FRIDERICUS IV.cognom. Clemens, nat. A. C. 1552. Ducatus curam a Caesare nactus, eum iustitiae diligenti observatione administravit; interim sub eo debita crevêre, Samoscium in Silesiam. irrumpentem suis ad arma vocatis, a transitu Viadri prohibuit: Obiit, Ligniciae lineae ultimus, A. C. 1596. cum ex triplici coniugio, Sidoniae Mariae filiae Wencessai Adami Ducis Teschinensis, ductae et exstinctae A. C. 1587. Dorotheae filiae Ioh. Ducis Holsatiae, ductae A. C. 1589. mortuae A. c. 1593. et Annae Mariae Wirtenbergicae filiae Christophori Ducis, in torum ascitae A. C. 1594. quae ad A. C. 1617. superfuit, prolem non habere. Fuêre autem Henrici, et Friderici huius sorores, Catharina, quae Friderico Casimiro Duci Teschinensi nupsit A. C. 1563. et Helena, coniux Sigismundi Curtsbachii Bar. de Militsch.II.FRIDERICUS IV.cognom. Sincerus. Hich Confessionem Helveticam tenere perrexit, Manhernium A. C. 1606. ex pago urbem fecit, ac munire coepit, exulibus e Belgis mox-frequentatam: Eius auspiciis Unione initâ A. C. 1610. ipse brevi post decessit, in Alsatia et Iuliaco iam ardente bello. Obiit, e Luisa Iuliana Gulielmi Principis Arausiaci filia, pater Friderici V. et Ludovici Philippi Principis Simmerensis.III.FRIDERICUS IV.fil. Hermanni VI. quo geniti sunt Hermannus VII.IV.FRIDERICUS IV.fil. prioris cognomine Bellicosus, actâ in castris pueritiâ dein etiam plurima fortiter gessit: in franconia, contra factionem coniuratorum qui se Stellares nominabant: in Borussia, pro Conrado, Ordinis Teutonici Magistro; In Thuringia cum Comites quosdam licenriâ insolentes compesceret: in Misnia, cum Vice-Dominum Gribensteinâ eiceret: quibus effecit, ut, postquam Saxoniae Ducatus, extra Witikindeam stirpem hucusqueve haesisset, in dilingiis, Supplinburgiis, Guelfis, Ascaniis, tandem Alberto huius postremae gentis ultimo, fine prole exstincto, A. C. 1422. ab Imp. Sigismundo, praeteritis Saxon. infer. Principibus agnatis, frustraqueve eandem dignitatem am bientibus Ludovico El. Pal. et Friderico Electore Brandeburgico. Ducatum Electoratu auctum nactus; eum Witikindeae stirpi denuo intulerit, A. C. 1425. Idem Lipsiensium Academiam A. C. 1409. cum Pragâ Studiosi affluerent, instituit. Obiit A. C, 1428. Pater, ex Catharina Brunsvicensi, praeter filias, Annam, Ludovici cognomine Pacifici, Landgravii Hassiae, et Catharinam Friderici II. Electoris Brandeburgici coniuges, trium inprimis filiorum: Sigismundi, Ep. Herbipolitani et Administratoris Mersburgensis, qui in exilio decessit, A. C. 1457. Friderici II. Successoris, et Vilhelmi, Landgravii Thuringiae, nati A. C. 1425. quorum hic absque prole mascula decessit, A. C. 1428.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.